Hľadaný výraz: Jn 2,1-11, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
1 Et die tertio nuptiae factae sunt in Cana Galilaeae, et erat mater Iesu ibi; 2 vocatus est autem et Iesus et discipuli eius ad nuptias. 3 Et deficiente vino, dicit mater Iesu ad eum: “ Vinum non habent ”. 4 Et dicit ei Iesus: “ Quid mihi et tibi, mulier? Nondum venit hora mea ”. 5 Dicit mater eius ministris: “ Quodcumque dixerit vobis, facite ”. 6 Erant autem ibi lapideae hydriae sex positae secundum purificationem Iudaeorum, capientes singulae metretas binas vel ternas. 7 Dicit eis Iesus: “ Implete hydrias aqua ”. Et impleverunt eas usque ad summum. 8 Et dicit eis: “ Haurite nunc et ferte architriclino ”. Illi autem tulerunt. 9 Ut autem gustavit architriclinus aquam vinum factam et non sciebat unde esset, ministri autem sciebant, qui haurierant aquam, vocat sponsum architriclinus 10 et dicit ei: “ Omnis homo primum bonum vinum ponit et, cum inebriati fuerint, id quod deterius est; tu servasti bonum vinum usque adhuc ”. 11 Hoc fecit initium signorum Iesus in Cana Galilaeae et manifestavit gloriam suam, et crediderunt in eum discipuli eius.

1

mail   print   facebook   twitter